Chiose filippine (Inferno IX)

Dati bibliografici

Tratto da: Chiose Filippine. Ms. CF 2 16 della Bibl. Oratoriana dei Girolamini di Napoli. Tomo I

Editore: Salerno, Roma

Anno: 2002

Pagine: 252-260

[1]  Finito tractatu v circuli inferni, actor agreditur introitum sexti circuli, in quo tractat de difficili introitu ad ipsum circulum. ↓ In isto nono capitulo autor tractat quomodo Virgilius et ipse intraverunt civitatem magni Ditis et cuius auxilio; et dividitur in quatuor partes, quoniam in prima, continuando dicta dicendis, describitur deliberacio et consilium Virgili in introitu. Alie patebunt infra. Quantum vero ad primam, quia superius dictum fuit quod demones clauserunt portas in pectus Virgilii, unde ipse dimiserat oculos in terram, et cetera, et erat iratus, ideo ipse autor mutavit colorem in facie et factus fuit rubeus. Dicit ergo nunc: «Ille color», scilicet pallidus vel palledo.  È Autor continuans dicta dicendis, quia superius dictum fuit quod demones clauserunt portas in pectus Virgilii, et cetera, unde Virgilius dimisit oculos ad terram et erat iratus, ideo ipse Virgilius mutavit colorem in facie et factus fuit rubeus; dicit nunc: «Ille color». [Quel color che viltà di fuor mi pinse], scilicet quando fuit clausa ianua Ditis Virgilio. [viltà], idest pusillanimitas et timor. [di fuor], in facie. [mi pinse], idest depinxit
[2] [tornare in volta], idest malinconicus et turbatus.
[3] [il suo novo], scilicet suam iram.  [restrinse] Virgilius restrinxit colorem suum causa confortandi Dantem. Unde nota quod ira mutat colorem faciei irate persone, sicut facit timor in facie timentis.
[4] [com'uomo ch'ascolta] Virgilius propter obscuritatem non videbat et auscultabat auribus.
[7]  [Pur], omnino.
[8] [se non...], idest sin autem talis passus est nos intrare, qui forsan non pateretur nos exire.
[9]  [O quanto tarda a me ch'altri qui giunga] Voluit cohoperire dictum suum ne timorem Danti inferret  Quasi dicat: «Bene cognosco illum qui nos introducet in civitatem, sed vellem quod cito veniret».
[10] [ei], idest ille.
[11]  [il cominciar coll’altro che poi vene] Prima verba fuerunt: «Nos omnino vincemus», secunda fuerunt ista: «Sin autem, talis se obtulit nobis, quo mediante, vincemus».
[12]  [a la prima diverse|, idest differencia a primis.
[14]  [tronca], suspensa scilicet: Se non... tal ne s'offerse.
[15]  [forse a peggior sentenzia che non tenne] Quasi dicat: «Ego timui quia forsan nulla bona persona unquam transivit hac et Virgilius fuit bona persona et ego volo agere penitenciam de commissis»; ergo unde movet dubium.
[16]  [In questo] Autor interrogat modo Virgilium. ↓ In questo fondo. Autor propter timorem facit unam questionem seu peticionem ad cuius responsionem poterat vel securari, vel magis timere. Unde Virgilius, bene intelligens causam propter quam Dantes fecerat dubium, dat responsionem optime satisfactivam.
[17]  [discende mai alcun] Allegorice petit autor si unquam aliquis illorum sapientum, qui sunt in Linbo, tractavit de hac materia sicut ipse. [del primo grado], scilicet de limbo.  circulo.
[18]  [che sol per pena la speranza cionca] Quia illi qui sunt in Limbo non habent aliam penam nisi quod sunt divisi a spe salutis et hoc est illis loco pene. [che], idest qui circulus. [cionca], elevat, minuit.
[19]  [di rado] Raro accidit quod aliquis qui sit in Limbo possit descendere huc, nisi de voluntate Dei aut quod sit iudicatus in tali loco.
[20] [incontra], idest evenit. [di noi], idest de numero poetarum.
[21]  [faccia ’l cammino alcun per qual io vado] Quasi dicat quia nemo repertus est, qui infernum et civitatem hanc descripserit, nisi Homerus grecus et ego latinus. Tamen nec Homerus, nec Virgilius intravit hanc civitatem, sed tamen aliquid tetigerunt de ipsa.
[22]  [Vero è] Nota quod Virgilius dicit hec ad confortandum autorem ne timeat iter et retrocedat ab incepto, sicut faciunt boni conductores. Nam Virgilius non erat natus quando fuit bellum in Thesalia.
[23] [Eriton], idest mulier.  Fuit quidam mulier anus et credebatur ipsamf posse resuscitare mortuos, que coniuravit Virgilium ut iret in circulum proditorum ad sciend«um» nova de spiritu filii cuiusdam regis et hoc fuit post mortem Vergilii.
[25] [di me], idest spiritus mei.  [la carne nuda] Paulo ante eram mortuus.
[26] [dentro a quel muro], idest in civitatem illam.
[29] [gira], circuit.
[31] [Questa palude] Nota quod palus, que vocatur Stige, circumdat dictam civitatcem». [spira], emictit.
[33]  [sanz’ira] Et ideo noli mirari si sum iratus.
[34]  [E altro disse] Hec est secunda pars huius capituli, in qua describuntur mostra, que fuerunt ostensa ad terrendum ipsum.
[36] [l'alta torre], que erat supra portam civitatis.  Nota quod autor peccavit in isto vicio superbie.  [rovente], ardentem vel rubeam.
[37] [dove], in qua turri.
[38] [tre furie] Iste Furie subito se erexerunt quia, quando quis vult bene operari, statim insurgunt ad oviandum et impediendum bona opera. Que furie sunt causa omnium malorum. ↓ Iste Furie vocantur Allecto, Thesifone et Megera. Allecto interpretatur ‘prava cogitacio mentis; Thesiphone ‘prava locucio’, Megera ‘prava operacio”: unde versus: «Tres agitant mentes Furie racione carentes: / tunc est Thesiphone cum res est pes sima mente, / ac cum mente fera dispumat ore Megera; / re perpetrata tunc est Allecto vocata». Et Virgilius in vj°: «Stat ferrea turris ad auras»; et Fulgencius: «Primo concipere furiam, secundo in vocem erumpere, 3° manum imponere».
[42] [avinte], ligate.
[43]  [le meschine], idest miseras ancillas.

[MINIATURA RAFFIGURANTE LE TRE FURIE PRESSO LE MURA DI DITE] Nota quod iste tres furie figurantur propter tria peccata) incontinentie, malitie et bestialitatis, que sunt famule Proserpine, regine inferni.

↑ «…» Saturnum patrem suum et abstulit sibi dominium, ita quod usque tunc fuit aurea etas, postmodum vero cepit esse argentea, postmodum ferrea.
[46-48]  [Quest'è Megera... / ... Aletto/Tesifone| Recitat quod fuerunt iij furie infernales, sicut habetur in fabulis poetarum, que erant ianitrices et ministre in dicto loco inferni.
[49]  [Coll'unghie si fendea ciascuna il petto] Iste furie scindebant pectus. Nam pectoris officium est seminare scandala.
[52] [Medusa] Medusa accipitur pro conscientia peccati.  Medusa fuit pulcerrima mulier, de cuius amore Neptunus deus «maris» captus cognovit eam in templo Palladis, ita quod Pallas, «dea svapientie, indignata exinde fecit quod omnes capilli Medwse devenerunt serpentes et quicumque respiceret eam «deveniret lapis. Demum Persius, faciens scutum et «superpomens! speculum amputavit sibi caput.
[54] [vengiamo], idest vendicamus.  [in Teseo l'assalto] Similiter fit hic mentio de quadam fabula. Eo quod alias Theseus fuit preliatus cum Medusa, quando descendit ad inferos et interfecit eam, nunc iste Furie dicunt: «Quia non vindicamus insultum Thesei in Medusam». Iste Dantes, sumpto exemplo a Theseo, descendit in infernum. Et sciendum quod quicumque videbat istam Medusam, sive Gorgon, efficiebatur lapis.
[55]  [Volgiti] Loquitur Virgilius Danti.
[56]  [il Gorgon] Non prospiciendo illud quod caput plenum serpentibus vocabatur Gorgon.
[57] [nulla], scilicet spes.  [suso], ad mundum, quasi dicat: «Tantum timorem haberes, quod numquam impleres hoc opus et per consequens non cognosceres vicia, nec dares aliis doctrinam ad cognoscendum ipsam et sic non caverentur.
[60]  [non mi chiudessi], oculos mentale scilicet, qui clauduntur virtuosis personis contra vicia.
[61]  [O voi ch’avete li intelletti sani] Quasi dicat quia allegorice loqutus est.  Quia fecit ficcionem difficilem, dicit nunc: «Non loquor vulgaribus, quia non intelligerent, sed vobis bene intelligentibus», unde dicit: Mirate.
[62] [mirate], respiciatis.
[64]  [E già venia] Tercia pars huius capituli, in qua autor describit unum nuncium, venientem de celo, expectatum, qui aperuit civitatem; et describit adventum suum per unam comparacionem ibi: Nom altrimente. ↓ E già venea. Notandum est: in isto puncto varii varie loquntur. Aliqui dicunt quod iste qui venit in adiutorium est unus angelus missus a Deo in succursum istorum. Sed hoc alienum est ab intencione autoris, quia ipse autor non ponit angelos in inferno, in purgatorio sic. Taliter dicentes non vident subtile motivum autoris. Nam non fingit graciam seu celestem succursum, quia presumptuosum est sepe dicere quod istud opus per influenciam celi et divinam graciam sit factum et hec descripcio viciorum et virtutum. Sed autor intelligit hic de Mercurio, quasi dicat quod non erat Virgilio et mihi alia via ad intrandum in hanc civitatem et faciendi istud opus, nisi cum adiutorio Mercurii et virtute. Pro quo notandum est quod in ordine planetarum Mercurius est secundus, qui habet influere eloquenciam, unde dicitur deus eloquencie et sic fingitur a poetis, et deus astucie sive malicie, quia ipse influit in hominibus industriam, astuciam, eloquenciam et sagacitatem, sicut bene requiritur in agibilibus mundi. Dicitur eciam deus mercatorum, Chirios, idest deus. Ad mercatores enim spectat esse eloquentes et sagaces; nam omnibus fraudibus utuntur in emendis et vendendis mercibus; unde dicitur quod omnis ars parva habet suum Mercurium, idest omnis ars est plena fraudibus et laqueis. Ergo si Virgilius et Dantes volunt intrare istam civitatem plenam fraudibus et laqueis, indigebant tali favore.
[67]  [Non altrimenti] Comparacio.
[68]  [per li aversi ardori], idest propter contrarietatem elementorum unde generantur.
[73]  [Li occhi mi sciolse] Veniente Mercurio.
[75]  [acerbo], oscurus vel densus.  Quasi dicat: «Inspice virtutem Mercurii, que expellit nubem, idest fumum, idest aperit secreta et indicat veritatem et investigat».
[76]  [Come le rane] Comparacio.  Per istam comparacionem vult dicere autor quod omnes demones et omnes anime damnate, que erant ibi, fugiebant a facie Mercurii et hoc verum est: omnes rei et mali peccatores fugiunt ab eloquencia Aristotilis, Tulii, Senece, et cetera. Non nominat Mercurium nisi per effectus suos et dicit ipsum habere alas in pedibus ad denotandum quod sermo et eloquencia est velocior omni ave, et multa bona et mala facit.
[78] [abbica], idest applicat.
[79] [distrutte], damnatas.
[81] [asciutte], non balneatis.
[82]  [grasso], nebulosum et caliginosum, scilicet falsitatem, inveniendo veritatem.
[84]  parea, idest apparebat, sed non erat. Nam talis est maior labor uem habet eloquens, scilicet removere falsitatem a veritate.
[85]  [dal ciel messo] Nota quod iste nuntius, qui aperuit civitatem Ditis, figurat cexperientia mentis) et quia ratio humana non potest per se videre malitiam malitiosorum) absque experientia mentis, scilicet vidisse in mundo talia peccata, ideo hic figurative ponitur).
[89]  [verghetta] Virga est signum dominii et potestatis.
[90] [alcun ritegno], quia subito aperta est.
[92] [Porribil soglia], misera terra vel limine.
[93] ↓ [oltracotanza], presumpcio. ↓ [s'alletta], idest stat et nutritur in vos.
[94]  [Perché ricalcitrate a quella voglia] Quasi dicit: «Quare vultis obstare voluntati divine?».
[97]  [fata] Fatum est influencia costellacionis celi; quod fatum non potest necessitare liberum arbitrium, ut dictum fuit de Fortuna in capitulo septimo.  [dar di cozzo], idest cum capite percutere.
[98]  [Cerbero vostro] Recitat fabulam quando voluit prohibere introitum inferni Theseo.
[100]  [Poi si rivolse] Dicit quod Mercurius nihil dixit istis et fecit apparenciam quod haberet alia facere. Unde nota quod eloquencia non solum servit uni, sed pluribus, nec habet expedire solum unam artem, sed plures, nec se totam uni tantum indulsit, sed pluribus. [lorda], cenosam.
[101] [sembiante], idest signum.
[102] [c'altra cura stringa e morda] Quasi occupatus in aliis.
[107]  [E io] Quarta pars, in qua describitur pena quorundam damnatorum separatorum ab omnibus aliis de ista civitate et ista pena est circa muros civitatis.
[109] [invio], dirigo.
[111] [rio], pravi.
[112]  [Sì come] Comparacio. Volens autor describere sepulcra hereticorum ponit duas comparaciones, ostendens quod talia sunt hic in isto loco sepulcra hereticorum, sicut aput illas civitates.  Arli. Licteraliter dicitur Arelatum et est in Provincia. [Rodano] fluvius.  [stagna], facit stagnum et ibi, in isto lacu et stagno, stant cohoperta multa sepulcra ab aqua.
[113]  [Pola] Pola est civitas super litus maris in confinibus Italie, transacto uno parvo gulfo maris, quod vocatur Carnarium); et ibi sunt forte sexcenta sepulcra cohoperta eciam nunc aqua maris.
[115]  [varo], diverso, sicut est diversa pella vairi.
[120]  [che ferro più non chiede verun arte] Quasi dicat: «Ars fabrilis non requirit ferrum magis ignitum ad laborandum».
[125]  [soppellite dentro di quell’arche| Heretici ponuntur in arcis, sive in sepulcris, ad denotandum quod vicium heresis est comuniter occultum, sepultum quasi occulte in mentibus hereticorum.
[127]  [li eresiarche|, idest principes eresie.
[128]  [d'ogni setta] Nota quod sicut sunt multe species heresis, ita plures fuerunt heresiarce.
[133] [martiri], idest sepulcra cruciatorum.  [spaldi], idest steccati.

[MINIATURA RAFFIGURANTE L'INCONTRO DI DANTE E VIRGILIO CON FARINATA E CAVALCANTE] Taliter puniuntur heretici et epicuri, qui faciunt animam mortuam cum corpore.

Date: 2022-01-10